monumenta.ch > Seneca Maior > > sectio 4 > sectio 49 > habCod.Guelf.34Weiss..239 > sectio 3 > sectio 10 > csg458.41 > sectio 18 > sectio 15 > sectio 2 > csg457.4 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 26
Respondit Gregorius. In Galliarum episcopis nullam tibi auctoritatem tribuimus (Grat., XXV, q. 2, c. 3): quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus Pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus. Si igitur contingat ut fraternitas tua ad Galliarum provinciam transeat, cum eodem Arelatense episcopo debet agere, qualiter, si qua sunt in episcopis vitia, corrigantur.